Histoire de Montdidier
Livre II - Pièce justificative 68
par Victor de Beauvillé
Pièce justificative 68
Indulgences accordées par le pape Alexandre VII à la confrérie des saints Lugle et Luglien.
1660.
Alexander epüs, sentis servorum Dei, universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem. Considerantes nostræ mortalitatis fragilitatem et humani generis conditionem, districtique severitatem judicii, percupimus fideles nostros judiciorum ipsorum bonis operibus et piis precibus prevenire, ut per illa eorum peccata deleantur, ipsique æterna felicitatis gaudia facilius consequi mereantur, cum itaque sicut accepimus in ecclesia prioratus conventualis beatæ Mariæ de Montdidier, Cluniacensis ordinis, Ambianensis diocesis, una pia et devota utriusque sexus Christi fidelium confraternitas, sub invocatione seu ad altare sanctorum Luglii et Lugliani, fratrum martirum, ad Dei omnipotentis laudem et animarum salutem proximique subventionem canonice, non tamen pro hominibus unius specialis artis instituta existat, cujus dilecti filii confratres in piis operibus se student exercere. Ut igitur ipsa confraternitas majora in dies suscipiat incrementa de ejusdem omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus et singulis utriusque sexus Christi fidelibus, vere penitentibus et confessis, qui dictam confraternitatem de cætero ingredientur, die prima eorum ingressus si sanctissimum Eucharistiæ sacramentum sumpserint ac nunc et pro tempore existentibus dictaæ confraternitatis confratribus etiam vere pœnitentibus et confessis ac sacra communione, si id commode fieri poterit, refectisve saltem contritis in eorum mortis articulo nomen Jesu corde, si ore nequiverint devote invocantibus præterea eisdem confratribus similiter, vere pœnitentibus et confessis et sacra communione refectis, qui ecclesiam proefatam et in ea sitam capellam vel altare dictæ confraternitatis in prima dominica mensis julii, a primis vesperis usque ad occasum solis diei dominicæ hujusmodi, singulis annis devoti visitaverint, et in ibi pro sanctæ matris ecclesiæ exaltationi, hæreseum extirpatione, infidelium conversione, ac inter christianos principes consilianda pace, necnon romani pontificis salute pias ad Deum preces effuderint, plenariam omnium et singulorum peccatorum suorum indulgentiam ac remissionem perpetuo concedimus et impertimur. Præterea eisdem confratribus similiter vere pœnitentibus et confessis ac sacra communione refectis ; qui ecclesiam seu capellam vel altare hujusmodi in Assumptionis ejusdem beatæ Mariæ Virginis et sancti Benedicti festivitatibus, ac undecima julii necnon vigesima tertia octobris mensium diebus, singulis annis etiam devote visitaverint, et ut præfertur oraverint, qua die hujusmodi quatuor posteriorum festivitatum et dierum hujusmodi id pro tempore fecerint, septem annos et totidem quadragenas. Postremo eisdem confratribus quoties divinis ofticiis aut congregationibus publicis vel secretis ipsius confraternitatis pro quocumque opere pio exercendo interfuerint, aut ad ipsum sanctissimum Eucharistiæ sacramentum dum ad aliquem infirmum defertur associaverint, vel qui impediti, ad id signe dato genibus flexis semel orationem dominicam et salutationem angelicam pro eodem infirmo recitaverint, aut processionibus de licentia ordinarii faciendis, vel sepeliendis mortuis interfuerint, aut pacem cum inimicis composuerint seu aliquem ad viam salutis reduxerint, et ignorantes Dei precepta, et quæ ad salutem sunt docuerint, aut quinquies orationem dominicam et toties salutationem angelicam perpetuas, pro animabus confratrum dictæ confraternitatis in Christi charitate defunctorum recitaverint, toties pro quolibet premissorum piorum operum exercites, sexagenta dies de injunctis eis seu alias quomodo libet debitis pœnitentiis, auctoritate et tenore premissis misericorditer in Domino relaxamus præsentibus perpetuis futuris temporibus duraturis ; volumus autem quod si dicta confraternitas alicui archiconfraternitati aggregatæ sit vel in posterum aggregetur, sen quavis alia ratione vel causa pro illius indulgentiis consequendis, aut de illis participandis uniatur, seu alias quomodo libet instituatur, prioribus seu quavis alia ratione vel causa pro illius indulgentiis consequendis, aut de illis participandis uniatur, seu alias quomodo libet instituatur, prioribus seu quævis aliæ litteræ desuper obtentæ præter presentes, nullatenus ei suffragentur, sed ex tunc prorsus nullæ sint eo ipso, quod si confratribus præfatis ratione premissorum aut alias aliqua alia perpetuo, vel ad certum tempus modum elapsum duratura, per nos concessa fuerit, eodem præsentes litteræ nullius sint roborisvel momenti. Datum Romæ, apud sanctam Mariam majorem, anno Incarnationis dominicæ millesimo sexcentesimo sexagesimo, idibus aprilis, pontificatus nostri anno quinto.
Sceau en plomb pendant à un lacs rouge et jaune : d'un coté, Alexander papa VII ; de l'autre, les têtes de saint Pierre et de saint Paul.
Au bas de la bulle on lit : Franciscus, Dei et sanctæ sedis apostolicæ gratia, Ambianensis episcopus, regis a sanctioribus consiliis ejusque oratorii magister præfectus, visis præsentibus indulgentiarum litteris a sanctissimo domino nostro papa, in ecclesia prioratus beataæ Mariæ Mondiderii Cluniacensis ordinis, ad perpetuum concessis, illas approbavimus et approbamus, mandantes omnibus rectoribus diœcesis Ambianensis ut illas in pronis missarum suarum solemnium publicent et annoncient omnes moventes in Domino, ut dictas indulgentias toto studio curent acquirere. Datum Ambiano, anno Domini millesimo sexcentesimo sexagesimo, Dei vero vigesima quinta. Franciscus. De mandato præfati illustrissimi ac reverendissimi domini mei diœcesis Ambianensis episcopi. Guille.
Suivent d'autres signatures. Au dos de la bulle est écrit : In secretaria apostolica.
*